라틴어 문장 검색

Immo inquam ego si eiuras hodiernam bilem, una cenabimus" . . . Mando aedicularum custodi cenulae officium.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 90:10)
Erat hic quoque aestus ante oculos, si forte me appellasset vel ille cui adessem, vel ille quem contra, intercederem et auxilium ferrem an quiescerem sileremque, et quasi eiurato magistratu privatum ipse me facerem.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 23 3:1)
scilicet est cupidus studiorum quisque suorum, tempus et adsueta ponere in arte iuvat, saucius eiurat pugnam gladiator, et idem inmemor antiqui vulneris arma capit, nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis, et ducit remos qua modo navit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 520)
non tam duri quidam et tam scelerati patres sunt, ut illos aversari et eiurare ius fasque sit ?
(세네카, 행복론, Liber VI 14:1)
" Ut minime probabili sed vero solacio utar, in civitate nostra plus gratiae orbitas confert quam eripit, adeoque senectutem solitudo, quae solebat destruere, ad potentiam ducit, ut quidam odia filiorum simulent et liberos eiurent, orbitatem manu faciant.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 110:3)
naturam hominis eiurat :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 33:5)
Abdico eiuro abnuo - meis Creusa liberis fratres dabit?
(세네카, 메데아 9:4)
"Itaque numquam per Ciceronem mora fuit, quin eiuraret suas esse quas cupidissime effuderat orationes in Antonium;"
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 15:5)
ut leo, materno cum raptus ab ubere mores accepit pectique iubas hominemque vereri edidicit nullasque rapi nisi iussus in iras, si semel adverso radiavit lumine ferrum, eiurata fides domitorque inimicus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:79)
sive qui ambissint palmam histrionibus sive cuiquam artifici, si per scriptas litteras sive qui ipse ambissit seu per internuntium, sive adeo aediles perfidiose cui duint, sirempse legem iussit esse Iuppiter, quasi magistratum sibi alterive ambiverit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol34)
Perfidiosus est Amor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 186)
Hercle istam rem iudicasti perfidiose, Phaedrome.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 399)

SEARCH

MENU NAVIGATION